March 6, 2011

13. Scipio Africanus Accusatus




Scípio Africánus
quam fúerit
altus ánimo et magníficus
plúrimis rebus declarátum est.
Cum enim
Marcus Naevínus tribúnus plebis
accusáret eum ad pópulum,
dicerétque
accepísse a rege Antíocho
pecúniam,
ut
conditiónibus móllibus
pax
cum eo
pópuli Románi nómine
fíeret,
tum Scípio
pauca praefátus
quae
dígnitas
vitae suae atque glóriae
postulábat.
"Memória," inquit, "Quirítes,
répeto,
diem esse hodiérnum,
quo
Hanníbalem Poenum,
império nostro inimicíssimum,
magno proélio vici in terra África,
pacémque et victóriam
vobis péperi insperábilem.
Ne ígitur simus
advérsum deos ingráti,
sed eámus nunc prótinus
Iovi óptimo máximo gratulátum."
Tum cóncio univérsa,
quae
ad senténtiam de Scipióne feréndam
convénerat,
relícto tribúno,
Scipiónem
in capitólium comitáta est.


TEXT SOURCE: Excerpta Facilia, a Second Latin Translation Book , by H.R Heatley and H.N. Kingdon (1883). Vocabulary List in back of book.

No comments:

Post a Comment