March 6, 2011

15. Hannibal et Antiochus




Hánnibal olim dícitur
apud regem Antíochum
facetíssime cavillátum esse.
Ostendébat ei
Antíochus
in campo
cópias ingéntes,
quas comparáverat,
bellum pópulo Románo factúrus; convertebátque exércitum
insígnibus argénteis et aúreis
floréntem.
Inducébat étiam
currus cum fálcibus
et elephántos cum túrribus,
equitatúmque
frenis, monílibus, pháleris,
praefulgéntem.
Atque ibi rex
contemplatióne tanti
et tam ornáti exércitus
gloriabúndus,
Hanníbalem áspicit
et
"Putásne," inquit,
"satis esse Románis
haec ómnia?"
Tum Poenus
elúdens ignáviam
mílitum eius
pretióse armatórum;
"Satis plane," inquit, "esse
credo
Románis
haec ómnia,
etiámsi avaríssimi sunt.'


TEXT SOURCE: Excerpta Facilia, a Second Latin Translation Book , by H.R Heatley and H.N. Kingdon (1883). Vocabulary List in back of book.

No comments:

Post a Comment