Cum Lysánder praeféctus classis
in bello
multa crudéliter avaréque fecísset,
deque iis rebus
suspicarétur
ad cives suos esse perlátum,
pétiit at Pharnabázo
ut ad éphoros
sibi testimónium daret,
quanta sanctitáte
bellum gessísset
sociósque tractásset,
deque ea re accuráte scríberet,
magnam enim eius auctoritátem
in ea re futúram.
Huic ille liberáliter pollicétur;
librum grandem
verbis multis conscríbit,
in quibus
summis eum effert laúdibus.
Quem cum is legísset
probassétque,
álterum pari magnitúdine,
tanta similitúdine
ut discérni non posset,
subiécit,
in quo
accuratíssime
eius avarítiam perfidiámque
accusáverat.
Hunc
Lysánder,
domum cum rediísset,
éphoris trádidit.
Qui
cum librum cognovíssent,
ipsi legéndum dedérunt.
Ita ille
imprúdens
ipse suus fuit accusátor.
(image)
TEXT SOURCE: Excerpta Facilia, a Second Latin Translation Book , by H.R Heatley and H.N. Kingdon (1883). Vocabulary List in back of book.
No comments:
Post a Comment