March 6, 2011

30. Philosophus in Nave II




At ubi caelum enituit
et
ardor ille tempestatis deflagravit,
accedit ad Stoicum
Graecus quispiam dives ex Asia,
homo lautissimus.
Is quasi illudens,
"Quid hoc est," inquit,
"O philosophe,
quod,
cum in periculis essemus,
timuisti tu et palluisti,
ego neque timui neque pallui?"
Et philosophus
aliquantum cunctatus,
an respondere ei conveniret,
"Si quid ego," inquit,
"in tanta violentia tempestatum
videor paulum pavefactus,
non tu
istius rei ratione audienda
dignus es.
Sed tibi sane
Aristippus ille
pro me responderit,
qui in simili tempore
a simillimo tui homine interrogatus,
quare philosophus timeret,
cum ille contra nihil metueret,
respondit,
quoniam
is esset non magnopere sollicitus
pro anima nequissimi nebulonis,
ipse autem
pro Aristippi anima timeret."


TEXT SOURCE: Excerpta Facilia, a Second Latin Translation Book , by H.R Heatley and H.N. Kingdon (1883). Vocabulary List in back of book.

No comments:

Post a Comment