Phócion Atheniénsis
etsi saepe exercítibus praéfuit
summósque magistrátus cepit,
tamen multo eius nótior
intégritas vitae
quam rei militáris labor;
ítaque huius memória est nulla,
illíus autem magna fama,
ex quo
cognómine Bonus
est appellátus.
Fuit enim perpétuo pauper,
cum divitíssimus esse posset.
Hic cum
a rege Philíppo
múnera magnae pecúniae
repudiáret
legatíque hortaréntur accípere
simúlque admonérent
si ipse iis fácile caréret,
líberis tamen suis prospíceret,
his ille,
"Si mei símiles erunt,
idem hic," inquit, "agéllus
illos alet,
qui
me ad hanc dignitátem perdúxit;
sin dissímiles sunt futúri,
nolo
meis impénsis illórum ali
augeríque luxúriam."
(image)
TEXT SOURCE: Excerpta Facilia, a Second Latin Translation Book , by H.R Heatley and H.N. Kingdon (1883). Vocabulary List in back of book.
No comments:
Post a Comment