Delphínus
rursus ad púerum venit.
Fugit ille
cum céteris.
Delphínus,
quasi invítet et révocet,
éxsilit, mérgitur,
variósque orbes volvit.
Hoc áltero die, hoc tértio,
hoc plúribus factum est.
Crescit audácia experiéntia.
Máxime puer,
qui primus expértus est,
adnatántis ínsilit tergo;
fertur refertúrque
agnósci se atque amári
putat,
amat ipse:
neuter timet,
neuter timétur;
huius fidúcia,
mansuetúdo illíus augétur.
Álii quoque púeri
dextra laeváque
simul eunt
hortántes monentésque.
Ibat una
(id quoque mirum)
delphínus alter
tantum spectátor et comes.
Nihil enim símile
aut faciébat aut patiebátur,
sed
álterum illum sequebátur
ut púerum
céteri púeri.
Incredíbile dictu
delphínus
in terram quoque éxtrahi
sólitus est
atque ubi incáluit
in mare revólvi.
(image)
TEXT SOURCE: Excerpta Facilia, a Second Latin Translation Book , by H.R Heatley and H.N. Kingdon (1883). Vocabulary List in back of book.
No comments:
Post a Comment