March 5, 2011

7. Quintus Fabius Maximus




Aliquándo
factus est consul
Quintus Fábius
fílius eius Máximi
qui
prióre anno
erat consul.
Ei cónsuli
pater procónsul
óbviam
in equo vectus venit
neque descéndere vóluit.
Quod pater erat,
et
quod inter eos sciébant
maxima concórdia conveníre,
lictóres
non ausi sunt
descéndere iubére.
Ubi iuxta venit,
tum consul ait,
"Descéndere iube."
Quod postquam
lictóres
cito intellexérunt,
Máximum procónsulem
descéndere iussérunt.
Fábius
império paret,
et fílium collaudávit,
cum impérium,
quod pópuli esset,
retinéret.

TEXT SOURCE: Excerpta Facilia, a Second Latin Translation Book , by H.R Heatley and H.N. Kingdon (1883). Vocabulary List in back of book.

No comments:

Post a Comment