March 5, 2011

5. Puer Papirius II




Hoc illa ubi audívit,
ánimo compavéscit;
domo trépidans egréditur;
ad céteras matrónas
defert
quod audíerat.
Pervéniunt ad senátum
póstero die
matrum famílias catérva;
lacrimántes atque obsecrántes
orant,
una pótius ut dúobus nupta fíeret,
quam ut uni duae.
Senatóres,
ingrediéntes in cúriam,
quae illa mulíerum intempéries
et quid postulátio istaec vellet
mirabántur.
Puer Papírius.
in médium cúriae progréssus,
quid ipse matri dixísset
denárrat.
Senátus,
fidem atque ingénium púeri
admirátus,
consúltum facit
ut posthac
púeri cum pátribus
in cúriam ne intróeant,
nisi ille unus Papírius
eíque púero póstea cognómen,
honóris grátia,
índitum
Praetextátus,
ob tacéndi loquendíque
in aetáte praetextáta prudéntiam.


TEXT SOURCE: Excerpta Facilia, a Second Latin Translation Book , by H.R Heatley and H.N. Kingdon (1883). Vocabulary List in back of book.

No comments:

Post a Comment