March 14, 2011

11. Agricola et Filii Eius




Agrícola senex,
cum
mortem sibi appropinquáre
sentíret,
fílios convocávit,
quos,
ut fíeri solet,
intérdum discordáre
nóverat,
et
fascem virgulárum afférri
iubet.
Quibus allátis,
fílios hortátur,
ut hunc fascem frángerent.
Quod
cum fácere non possent,
distríbuit síngulas virgas,
iísque celériter fractis,
dócuit illos,
quam firma res esset
concórdia,
quamque imbecíllis
discórdia.

Pater et Filii (de Concordia)

TEXT SOURCE: Selections from Latin Authors for Sight-Reading, by Everett Titsworth Tomlinson (1886). This book does not have a vocabulary list in the back.

No comments:

Post a Comment