March 1, 2011

8.2 Albae Exitium


          


Póstero die
Méttius
ad Tullum venit,
qui tamen iussit
eum
ad quáttuor equos vincíri
et in divérsa díripi.
Deinde Tullus
Albam
propter ducis malefícium
delévit
et Albános
Romam transíre
iussit.
Roma ínterim crevit
propter Albae exítium;
duplex factus est
cívium númerus;
mons Caélius
ad urbem ádditus est
et, quod
frequéntius íncoli vóluit,
eam
sedem regni
Tullus fecit
íbique deinde incóluit.
Ob auctas vires
audax factus
bellum contra Sabínos gessit;
nulla quidem quies armórum
data est.
Crédidit enim rex bellicósus
magis valére
milítiae quam domi
iúvenum córpora.

(image: Mons Caelius)

TEXT SOURCE: First Latin Reader, by Edward Chickering (1917). Vocabulary List in back of book (and it is an analytical type of vocabulary listing). In addition, this book does have macrons.

No comments:

Post a Comment