March 5, 2011

1. Lacedaemonius Chilon




Lacedaemónius Chilon,
unus
ex ínclyto illo número sapiéntium,
die vitae suae postrémo
ad circumstántes amícos
sic locútus est.
"Dicta mea," inquit, "fáctaque
in aetáte longa
fuísse non paeniténda,
fórsitan vos étiam sciátis.
Ego certe
in hoc quidem témpore
nihil commísi,
cuius memória
áliquid parit aegritúdinis,
nisi profécto hoc unum est.
Super amíci cápite
iudex
cum duóbus áliis
fui.
Lex ita fuit
ut
eum hóminem condemnári
necésse esset.
Aut
amícus ígitur perdéndus,
aut
adhibénda fraus legi fuit.
Tácitus
ad condemnándum
senténtiam tuli;
his,
qui simul iudicábant,
ut absólverent
persuási.
Sic mihi
et iúdicis et amíci offícium
in re tanta
salvum fuit."

TEXT SOURCE: Excerpta Facilia, a Second Latin Translation Book , by H.R Heatley and H.N. Kingdon (1883). Vocabulary List in back of book.

No comments:

Post a Comment