Cum
Pyrrhus rex
in terra Itália esset
et unam atque álteram pugnam
próspere pugnásset,
tum Nícias quidam,
regis Pyrrhi amícus,
ad Gaium Fabrícium cónsulem
furtim venit
ac praémium pétiit;
et,
si de praémio conveníret,
promísit
regem venénis necáre;
idque
fácile esse factu
dixit,
quóniam
fílii sui
pócula in convívio regi ministrárent.
Consul autem
ad regem Pyrrhum
lítteras ita misit.
"Cónsules Románi
salútem dicunt
Pyrrho regi.
Nos
pro tuis iniúriis
contínuo tecum belláre studémus.
Sed
te salvum vólumus,
ut sit
quem armis víncere possímus.
Ad nos venit
Nícias familiáris tuus,
qui
sibi praémium a nobis péteret,
si te clam interfecísset.
Id
nos negávimus velle,
et simul visum est,
ut te certiórem facerémus,
quod nobis non placet
prétio aut praémio aut dolis
pugnáre.
Tu, nisi caves, iacébis."
(image)
TEXT SOURCE: Excerpta Facilia, a Second Latin Translation Book , by H.R Heatley and H.N. Kingdon (1883). Vocabulary List in back of book.
No comments:
Post a Comment