March 5, 2011

9. Cassita II




Die ígitur póstero
mater
in pábulum volat.
Dóminus
quos rogáverat
oppéritur.
Sol fervet
et fit nihil,
et amíci nulli erant.
Tum ille rursus ad fílium:
"Amíci isti," inquit,
"cessatóres sunt.
Quin pótius
cognátos affinésque nostros
orámus
ut adsint cras
ad meténdum?"
Ítidem hoc
pulli pavefácti
matri núntiant.
Mater hortátur
ut tum quoque
sine metu sint.
"Vos modo," inquit
"advértite,
si quid dénuo dicétur."
Alia luce orta,
avis
in pastum profécta est.
Cognáti et affínes
óperam,
quam rogáti sunt,
supérsedent.
Ad postrémum ígitur
dóminus fílio:
"Váleant," inquit,
"amíci cum propínquis.
Áfferes
prima luce
falces duas;
unam égomet mihi,
et tu tibi cápies áteram;
et fruméntum
nosmet ipsi
mánibus nostris
cras metémus."
Id
ubi ex pullis
dixísse dóminum
mater audívit:
"Tempus," inquit,
"est cedéndi et abeúndi."
Atque ita cassíta
migrávit
et seges
a dómino deméssa est.


TEXT SOURCE: Excerpta Facilia, a Second Latin Translation Book , by H.R Heatley and H.N. Kingdon (1883). Vocabulary List in back of book.

No comments:

Post a Comment