Praetérea
in nostris annálibus
scriptum légimus,
qua tempestáte
apud Cannas
exércitus pópuli Románi
caesus est,
anum matrem,
núntio de morte fílii alláto,
luctu atque maeróre
afféctam esse.
Sed núntius
non verus fuit,
atque is adoléscens
non diu post
ex ea pugna rédiit;
anus,
repénte filio viso,
inopináto gaúdio oppréssa
exanimáta est.
(image: Battle of Cannae)
TEXT SOURCE: Excerpta Facilia, a Second Latin Translation Book , by H.R Heatley and H.N. Kingdon (1883). Vocabulary List in back of book.
No comments:
Post a Comment