Fabrícius Lúscinus
magna glória vir
magnísque rebus gestis
fuit.
Públius Cornélius Rufínus
manu quidem strénuus
et bellátor bonus,
militarísque disciplínae
ádmodum perítus fuit,
sed furax homo
et avarítia acri erat.
Hunc
Fabrícius non probábat
neque amíco utebátur.
Sed cum
tempóribus reipúblicae dificíllimis
cónsules creándi forent
et is Rufínus
péteret consulátum
competitorésque eius
essent imbélles quidam et fútiles,
summa ope
adnísus est Fabrícius
ut Rufíno
consulátus deferrétur.
Plerísque admirántibus
quod
hóminem avárum,
cui esset inimicíssimus,
creári cónsulem vellet,
Fabrícius inquit,
"Nihil est quod mirémini,
si málui compilári
quam veníre."
(image: Roman consul accompanied by two lictors)
TEXT SOURCE: Excerpta Facilia, a Second Latin Translation Book , by H.R Heatley and H.N. Kingdon (1883). Vocabulary List in back of book.
No comments:
Post a Comment