March 4, 2011

13.1 Tarquinius Superbus


          


Tarquínius Supérbus
regnum per scelus occupávit.
Tamen bellicósus fuit;
urbem Gábios
in potestátem redégit
per Sextum fílium.
Is
indígne tulit
eam urbem
a patre expugnári non posse,
ítaque
ad Gabínos
se cóntulit,
patris crudelitátem
in se querens.
Amíce a Gabínis excéptus
paulátim
eórum grátiam conséquitur,
ad postrémum
dux belli delígitur.
Tum
e suis unum
ad patrem mittit
quaesítum:
"Quid me fácere vis?"
Pater
núntio nihil respóndit,
sed velut cógitans
in agrum tránsiit
íbique vagans
altíssima florum cápita deiécit.
Núntius
rédiit Gábios,
Sexto narrávit illa
quae accidérunt.
Sextus
intelléxit voluntátem patris,
príncipes civitátis interfécit
patríque
urbem sine ullo certámine trádidit.


TEXT SOURCE: First Latin Reader, by Edward Chickering (1917). Vocabulary List in back of book (and it is an analytical type of vocabulary listing). In addition, this book does have macrons.

No comments:

Post a Comment