Póstea rex
Ardéam urbem obsédit.
Ibi
Tarquínius Collatínus,
soróris regis fílius,
forte morabátur
apud Sextum Tarquínium,
necessárium suum.
Íncidit
de uxóribus collóquium
cum iuvénibus régiis;
suam
unus quisque laudat;
plácuit experíri.
Régias mulíeres
in convívio deprehéndunt;
Lucrétiam,
Collatíni uxórem,
inter fámulas laborántem
invéniunt.
Ea ergo
céteris praestáre iudicátur.
Post paucos dies
Sextus
Collátiam rédiit
et Lucrétiae vim áttulit.
Illa postrídie
patrem et cóniugem vocat,
rem expónit,
se occídit.
Conclámant vir patérque
et in exítium regum coniúrant.
Tarquínio Romam redeunti
clausae sunt urbis portae
et exsílium indíctum.
(image)
TEXT SOURCE: First Latin Reader, by Edward Chickering (1917). Vocabulary List in back of book (and it is an analytical type of vocabulary listing). In addition, this book does have macrons.
No comments:
Post a Comment