Proélio Cannénsi
Hánnibal Carthaginiénsium imperátor
ex captívis
eléctos decem
Romam misit,
ut,
si pópulo Románo viderétur,
permutátio fíeret captivórum.
Hos,
priúsquam proficisceréntur,
iureiurándo adégit,
reditúros eos esse
in Castra Púnica,
si Románi
captívos non permutárent.
Véniunt Romam
decem captívi.
Mandátum Poeni imperatóris
in senátu expónunt.
Permutátio
senátui non plácuit.
Paréntes, cognáti affinésque captivórum
ampléxi eos,
ne ad hostes redíre vellent,
orábant.
Tum
octo ex iis statim,
ut iuráti erant,
ad Hanníbalem profécti sunt.
Duo réliqui
Romae mansérunt,
solutósque esse sese
ac liberátos
religióne dicébant,
quóniam,
cum egréssi hóstium castra fuíssent,
eódem die
tamquam
ob áliquam fortúitam causam,
regréssi essent,
atque ita rursus iniuráti abiíssent.
Hi autem,
ádeo intestábiles invisíque
facti sunt,
ut taédium vitae céperint,
necémque sibi conscíverint.
(image)
TEXT SOURCE: Excerpta Facilia, a Second Latin Translation Book , by H.R Heatley and H.N. Kingdon (1883). Vocabulary List in back of book.
No comments:
Post a Comment