Aristóteles philósophus,
annos iam fere natus
duo et sexagínta
córpore aegro
ac spe vitae ténui fuit.
Tunc
omnis eius sectatórum cohors
ad eum accédit,
orántes obsecrantésque,
ut ipse delígeret
loci sui et magistérii successórem.
Erant tunc
in eius ludo
boni multi
sed praecípue duo:
Theophrástus et Menedémus.
Alter ex ínsula Lesbo fuit,
Menedémus autem Rhodo.
Aristóteles respóndit
factúrum esse quod vellent,
cum id sibi foret tempestívum.
Póstea brevi témpore,
cum iídem illi praeséntes essent,
vinum ait,
quod tum bíberet,
sibi minus gratum esse,
ac proptérea
quaeri debére
vel Rhódium áliquod
vel Lésbium.
Eunt, curant, invéniunt, áfferunt.
Tum Aristóteles
Rhódium petit, degústat.
"Firmum," inquit,
"vinum et iucúndum."
Petit mox Lésbium,
quo degustáto,
"Utrúmque," inquit, "bonum,
sed dúlcius Lésbium."
Id ubi dixit,
némini fuit dúbium,
quin Theophrástum
sibi successórem
illa voce delegísset.
(image)
TEXT SOURCE: Excerpta Facilia, a Second Latin Translation Book , by H.R Heatley and H.N. Kingdon (1883). Vocabulary List in back of book.
No comments:
Post a Comment