Histiaeus olim,
cum in Persis apud Darium esset,
Aristagorae cuipiam
res quasdam occultas
nuntiare furtivo scripto volebat.
Servo suo
diu oculos aegros habenti,
capillum ex capite omni,
tamquam medendi gratia,
deradit,
caputque eius leve
in litterarum formas compungit.
His litteris
quae voluerat perscripsit.
Hominem postea,
quoad capillus adolesceret,
domi continuit.
Ubi id factum est,
ire ad Aristagoram iubet,
et "cum ad eum," inquit, "veneris,
mandasse me
dicito,
ut caput tuum,
sicut nuper egomet feci,
deradat."
Servus,
ut imperatum erat,
ad Aristagoram venit
mandatumque domini affert
atque ille,
id non esse frustra ratus,
quod erat mandatum
fecit.
Ita
litterae perlatae sunt.
(image)
TEXT SOURCE: Excerpta Facilia, a Second Latin Translation Book , by H.R Heatley and H.N. Kingdon (1883). Vocabulary List in back of book.
No comments:
Post a Comment