March 6, 2011

29. Philosophus in Nave I




Navigabamus olim mare Ionium,
violentum et vastum.
Nocte,
quae
diem primum secuta est,
ventus
a latere saeviens
navem undis compleverat.
Dies quidem tandem illuxit,
sed nihil de periculo remissum:
quin turbines
etiam crebriores
navem depressuri videbantur.
In eadem nave
fuit philosophus
in disciplina Stoica celebratus,
quem
ego Athenis cognoveram,
non parva virum auctoritate.
Eum tunc
in tantis periculis
inque illo tumultu caeli marisque
requirebam oculis,
scire cupiens,
quonam statu animi,
et an interritus intrepidusque esset.
Atque ibi hominem conspicimus,
impavidum,
ploratus quidem nullos,
sicuti ceteri omnes,
nec ullas eiusmodi voces cientem,
sed coloris et vultus turbatione
non multum a ceteris differentem.


TEXT SOURCE: Excerpta Facilia, a Second Latin Translation Book , by H.R Heatley and H.N. Kingdon (1883). Vocabulary List in back of book.

No comments:

Post a Comment