March 5, 2011

4. Puer Papirius I




Mos ántea
senatóribus Romae fuit
in cúriam
cum praetextátis fíliis
introíre.
Tunc quidem in senátu
res maior quaépiam
consultáta
éaque
in diem pósterum
prolata est;
placuítque ut
eam rem,
super qua tractavíssent,
ne quis enuntiáret
priúsquam decréta esset.
Mater Papírii púeri,
qui
cum parénte suo
in cúria fúerat,
percontáta est fílium,
quidnam
in senátu
Patres egíssent.
Puer respóndit
tacéndum esse
neque id dici licére.
Múlier
fit audiéndi cupídior.
Siléntium púeri
ánimum eius
ad inquiréndum evérberat.
Quaerit ígitur
compréssius violentiúsque.
Tum puer,
matre urgénte,
lépidi atque festívi mendácii
cónsilium capit;
actum in senátu
dicit
utrum viderétur utílius esse
ut unus
duas uxóres habéret,
an
ut una
apud duos nupta esset.

TEXT SOURCE: Excerpta Facilia, a Second Latin Translation Book , by H.R Heatley and H.N. Kingdon (1883). Vocabulary List in back of book.

No comments:

Post a Comment