March 12, 2011

42. Alexander Sacrificans




Vetústo Macedóniae more
regi Alexándro
nobilíssimi púeri praesto erant
sacrificánti.
E quibus unus,
thuríbulo arrépto,
ante ipsum ádstitit,
in cuius brácchio
carbo ardens delápsus est.
Quo etsi ita adurebátur,
ut
adústi córporis eius odor
ad circumstántium nares
perveníret,
tamen
dolórem siléntio pressit,
ne aut
sacrifícium Alexándri impedíret,
aut
édito gémitu
régias aures asperáret.
Rex quoque
patiéntia pueri magis delectátus,
perseverántiae experiméntum
súmere vóluit;
consúlto enim
sacrificávit diútius,
nec hac re
eum a propósito réppulit.
Si huic miráculo
Dárius inseruísset óculos,
scisset
eius stirpis mílites
vinci non posse,
cuius infírmam aetátem
tanto róbore praéditam
animadvertísset.

TEXT SOURCE: Excerpta Facilia, a Second Latin Translation Book , by H.R Heatley and H.N. Kingdon (1883). Vocabulary List in back of book.

No comments:

Post a Comment