Avícula est parva;
nomen est cassíta.
Hábitat nidulatúrque
in segétibus.
Quaedam cassíta,
cum ipsa iret
cibum pullis quaesítum,
monébat eos ut,
si quid ibi rei novae
fíeret diceretúrve
animadvérterent,
idque sibi,
ubi rediísset,
renuntiárent.
Dóminus póstea
ségetum illárum
fílium vocat.
"Vidésne," inquit,
"haec ematuruísse
et manus iam postuláre?
Id circo cras
amícos adi
et roga
véniant
operámque mútuam dent
et messem hanc nobis ádiuvent."
Haec
ille ubi dixit
discéssit;
atque
ubi rédiit cassíta,
pulli trepíduli
orant matrem
ut statim iam próperet,
atque
álium in locum sese aspórtet.
"Nam dóminus," ínquiunt,
"misit
qui amícos rogáret
ut luce oriénte véniant
et metant."
Mater
iubet eos
a metu otiósos esse;
"Si enim dóminus," inquit,
"messem
ad amícos réiicit,
cras seges non metétur."
(image)
TEXT SOURCE: Excerpta Facilia, a Second Latin Translation Book , by H.R Heatley and H.N. Kingdon (1883). Vocabulary List in back of book.
No comments:
Post a Comment