March 12, 2011

33. Chabrias




Oppugnábant olim Atheniénses
Chium;
erat in classe Chábrias,
privátus,
sed omnes,
qui in magistrátu erant,
auctoritáte anteíbat,
eúmque
magis mílites quam qui praéerant
aspiciébant.
Quae res
ei maturávit mortem;
nam dum primus
studet portum intráre,
gubernatorémque iubet
eo dirígere navem,
céterae non sunt secútae.
Quo facto,
circumfúsus hóstium concúrsu,
cum fortíssime pugnáret,
navis rostro percússa
coepit sídere.
Hinc refúgere cum posset,
si se in mare deiecísset,
quod
súberat classis Atheniénsium,
quae excíperet natántes,
períre máluit
quam, armis abiéctis,
navem relínquere,
in qua fúerat vectus.
Id céteri fácere noluérunt,
qui nando in tutum pervenérunt,
at ille
praestáre honéstam mortem
exístimans
turpi vitae,
cómminus pugnans,
telis hóstium
interféctus est.


TEXT SOURCE: Excerpta Facilia, a Second Latin Translation Book , by H.R Heatley and H.N. Kingdon (1883). Vocabulary List in back of book.

No comments:

Post a Comment