March 12, 2011

34. Dux Circumsessus et Equi Eius




Dux quidam
ab hóstibus circumséssus
verebátur
ne uno loco manens
equos militáres pérderet,
quod
spátium non esset agitándi.
Is ígitur
cállidum consílium invénit
quemádmodum
stans iuméntum
exercéri posset,
quo libéntius
et cibo uterétur
et a córporis motu
non removerétur.
Substringébat caput loro
áltius quam
ut prióribus pédibus
plane terram posset attíngere,
deinde post
verbéribus cogébat exultáre
et calces remíttere.
Qui motus
non minus sudórem excutiébat
quam si in spátio decúrreret.
Quo factum est,
ut aeque iuménta nítida
ex castéllo edúceret,
cum complúres menses
in obsidióne fuísset,
ac si in campéstribus ea locis
habuísset.


TEXT SOURCE: Excerpta Facilia, a Second Latin Translation Book , by H.R Heatley and H.N. Kingdon (1883). Vocabulary List in back of book.

No comments:

Post a Comment