Hánnibal ille
cum multa
de fide sua
et ódio in Romános
apud regem Antíochum
commemorásset,
hoc adiúnxit:
"Pater meus," inquit, "Hamílcar,
me púero
non ámplius novem annos nato,
in Hispániam
imperátor proficíscens,
Carthágine
Iovi óptimo máximo
hóstias immolávit.
Quae divína res
dum conficiebátur,
quaesívit a me
vellémne
secum in castra proficísci;
id cum libénter accepíssem,
tum ille
"Fáciam," inquit,
"si mihi fidem,
quam póstulo,
déderis."
Simul
me ad aram addúxit,
apud quam sacrificáre institúerat,
eámque céteris remótis tenéntem
iuráre iussit
nunquam me
in amicítia cum Románis fore.
Id ego iusiurándum patri datum
usque ad hanc aetátem
ita conservávi,
ut némini dúbium esse débeat,
quin
reliquo témpore
eádem mente sim futúrus.
(image)
TEXT SOURCE: Excerpta Facilia, a Second Latin Translation Book , by H.R Heatley and H.N. Kingdon (1883). Vocabulary List in back of book.
No comments:
Post a Comment