Apud Indos
nóbiles ad venándum canes sunt.
Latrátu abstinére dicúntur,
cum vidére feram;
leónibus máxime infésti.
Horum vim
ut osténderet Alexándro,
rex Indus
in conspéctu
leónem exímiae magnitúdinis
iussit emítti,
et
quáttuor omníno admovéri canes,
qui celériter occupavárunt feram.
Tum unus ex iis,
qui
assuéverant tálibus ministériis,
canis leóni inhaeréntis crus
avéllere coepit,
et,
quia non sequebátur,
ferro amputáre;
nec sic quidem
pertinácia victa,
rursus
áliam partem secáre ínstitit;
et inde
non ségnius inhaeréntem
ferro subínde caedébat.
Ille
in vúlnere ferae
dentes
moribúndus quoque infíxerat.
Tantam
in illis animálibus
ad venándum cupiditátem
ingenerávit natúra.
(image)
TEXT SOURCE: Excerpta Facilia, a Second Latin Translation Book , by H.R Heatley and H.N. Kingdon (1883). Vocabulary List in back of book.
No comments:
Post a Comment