March 12, 2011

37. Bucephalus I




Plúrimum
equéstri laude pollébat
Thessália,
nobiliúmque equórum greges
multis locis alebántur.
Eminébat tamen inter omnes
víribus et spécie
Bucéphalus,
quem
Philonícus
príncipe dignum exístimans,
ad Philíppum addúxerat,
sédecim taléntis venálem.
Cum autem
velocitátem equi expertúri
in campum descendíssent,
nemo amicórum regis
tractáre eum pótuit;
quin insurgébat in omnes
et
conscéndere conátos
ferócia exterrébat.
Iamque
pro indómito et inútili
relinquebátur,
cum suspírans Alexánder:
"Qualem," inquit,
"isti equum perdunt
per mollítiam ánimi
et tractándi imperítiam."
Quo saépius repetíto,
a patre incrépitus
quod
qui emendáre non posset,
maióres peritiorésque culpáret,
"Ego vero," inquit, "emendábo,
pater, si permíseris;
frustrátus autem
equi prétium luam."


TEXT SOURCE: Excerpta Facilia, a Second Latin Translation Book , by H.R Heatley and H.N. Kingdon (1883). Vocabulary List in back of book.

No comments:

Post a Comment