Equus Alexándri regis
et cápite et nómine
Bucéphalus fuit.
Super hoc equo
dignum memória est,
quo,
ubi ornátus erat
armatúsque ad proélium,
haud umquam
inscéndi sese
ab álio nisi a rege passus est.
Id étiam
de isto equo memorátum est
quod,
cum
in eo ínsidens Alexánder
bello Índico
in hóstium cúneum,
non satis sibi próvidens,
immisísset,
vulnéribus
alte in cervíce atque in látere
equus perfóssus est;
moribúndus tamen
ac prope iam exsánguis
e médiis hóstibus
regem vivacíssimo cursu rétulit,
atque
ubi eum extra tela extúlerat,
illico cóncidit et,
dómini iam supérstitis secúrus,
ánimam exspirávit.
Tum rex Alexánder,
parta eius belli victória,
óppidum in iísdem locis cóndidit,
idque
ob equi honóres
Bucéphalon appellávit.
(image)
TEXT SOURCE: Excerpta Facilia, a Second Latin Translation Book , by H.R Heatley and H.N. Kingdon (1883). Vocabulary List in back of book.
No comments:
Post a Comment